Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXVIII.
| 1 | Miraculo vinum augetur inter bibendum. |
| 2 | - Restat nunc de beato Wilgiso, qui fuit huius sancti viri, ut ante diximus, pater, ut a quo huius historiae primum capitulum incipit, de eo novissimum finiatur. |
| 3 | Rediit igitur anniversarius eiusdem beati Wilgisi sanctae migrationis dies, in qua pius abba Albertus successor venerandi archiepiscopi, post sacratissima missarum solemnia, et honorem Deo debitum, cum fratribus epulari et gaudere aggressus est. |
| 4 | Sed in eo monasterio nil plus vini inventum est, quam duo tantummodo flascones, quorum unus prandii hora exhaustus est [Mab., epotatus est], alter in horam coenae reservatus. |
| 5 | Igitur post vespertinam melodiam, pro reverentia eius diei, fratres ad refectorium reversi sunt, et post sacras lectiones praefatus abbas fratres allocutus est, dicens: Decet nos, o venerandi Patres, cum gaudio spiritali venerabilium Patrum nostrorum festivos dies celebrare, et aliquanto laxius, solito [forte, soluto] rigore, nostris indulgere corporibus, non luxuriae, sed charitatis causa. |
| 6 | Nequaquam vero vos [Mab., vobis] celassem, si aliquid plus habuissem in hoc monasterio, quam hunc solum flasconem, qui nobis hora prandii restabat. |
| 7 | Potens est tamen Deus per preces sanctorum suorum hunc eumdem nobis abundare facere, illos honorificare, et nos laetificare, et ostendere nobis, licet indignis, suae pietatis miracula; qui per benedictionem quondam sancti Willibrordi Patris nostri, ex quatuor flasconi bus quadraginta viros satiare dignatus est. |
| 8 | Tantum cum gratiarum actione [Mab., cum gratulatione] in spe bibamus quod habemus. |
| 9 | Primo et secundo de eodem flascone omnes biberunt fratres, et inventus est a ministro ita plenus ut ante. |
| 10 | Hoc audito, abbas cum fratribus Deo agere gratias satagebat: biberuntque, laudantes divinam clementiam [Mab., congratulantes divinae clementiae] illa nocte cum sobrietate et laetitia, quantum voluerunt. |
| 11 | O felicem Patrem, qui talem generavit filium, qui tali haerede a Deo dignus habitus est. |
| 12 | In quo benedictio illa impletur, quae in Deuteronomio legitur: Benedictus tu, et benedictus fructus ventris tui (Deut. XVIII, 3, 4). |
| 13 | Amen. |