Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII
| 1 | [Mab. XXX]. |
| 2 | Fur sacrilegus detegitur. |
| 3 | - Quidam etiam officio diaconus, et non merito, in ecclesia sancti viri crucem auream, quam vir sanctus secum in itinere portare solebat, cum aliis denariis ecclesiae, infelicissimo non horruit subtrahere [Mab., rapere] furto. |
| 4 | Turbati sunt hac re fratres [Mab., turbatis hac de re fratribus], utpote factorem impii sceleris ignorantes, tunc precibus quidem sancti Dei confidentes, illud tam nefarium scelus occultari non posse; fraterna tamen pietate hominem ad poenitentiam revocare nisi sunt, non perdere cupientes. |
| 5 | Ille vero qui hoc crimen commisit, obdurato corde, salutem suam contempsit, sicut impius, dicente Salomone, cum in profunditatem malorum venerit, contemnit (Prov. XVIII, 3). |
| 6 | Cogitavit infelix latere [posse, quod clam absque oculis aliorum se fecisse sciebat: sed Dei oculum, cui omnia aperta sunt, latere] non potuit, qui servorum suorum iniurias saepius vindicare non tardat. |
| 7 | Nam miser ille, qui hoc perpetrare crimen non abhorruit, misera subito morte arreptus interiit, et in ipso vitae exitu aliquibus fratrum reatus sui crimen ostendit; et ubi ostendisset, quod furto rapuit, indicavit. |
| 8 | Videtis, fratres, quam terribili damnatus iudicio est, qui sancti Dei Ecclesiam furto violare non timuit. |
| 9 | Idcirco obsecro ut castam in hac habeatis conversationem, quatenus divina clementia per sancti Clementis viri apostolici preces in omni petitione honesta vos exaudire dignetur, sicut ante diximus illam exaudire preces infirmantum in eadem [hac] ecclesia, eosque cum diu desiderata sanitate domum redire [concessit]. |
| 10 | Nec scilicet dubitandum est, quod veluti visibiliter corporeas illorum dignatus est Christus sanare infirmitates, ita et occultas animarum nostrarum aegrotationes, intercedente pro nobis sancto suo, qui hic corporaliter requiescit, et quem spiritaliter praesentem esse credimus, quotidie sanare non cessat, si firma fide, et confessione vera cum lacrymis effundimus in loco isto ante conspectum pietatis illius corda nostra, qui pro sua divina clementia paratus est [Mab., praestabilis est] ad ignoscendum, si nos tardi non fuerimus ad deprecandum. |
| 11 | Cui laus sit et gloria in sempiterna saecula. |