monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13 > 13 > CVI. > CIII. > 12 > 1 > 23 > > 26
    >>> CAP. XXVII

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXVI

1 [Mab. XXIX].
2 Infirmus sanitati restituitur.
3 - Item adolescens quidam infirmus ad corpus beati pontificis manibus deductus est amicorum, qui totis intremuit membris.
4 Nec enim caput per se levare potuit, sed quasi collo fixum non esset, huc atque illuc cadens volvebatur.
5 Nam aliquoties ita exanimis factus est, ut omnino mortuus videretur.
6 Quem, ut praediximus, sui prope corpus sancti viri posuerunt.
7 Sed misericordia Dei donante, omnibus qui aderant cernentibus, ita subito sanus effectus est, ut nihil in eo pristinae infirmitatis vel doloris antiqui ultra remanserit.
Alcuinus HOME

csg565.319