monumenta.ch > Alcuinus > 24
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XXIII <<<    

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXIV

1 [Mab. XXVI].
2 Anima ab angelis in coelum portatur.
3 Miracula ad viri sancti corpus.
4 - Sed et cuidam religioso sancti viri discipulo longius posito, in oratione vigilanti, obitus illius revelatus est.
5 Nam vidisse se testabatur animam sanctissimi Patris sui cum magna luminis claritate, cum consona canentium laude, ab angelicis exercitibus ad coelorum regna portari.
6 Multi quoque fratrum testati sunt, crebro se super lectulum, in quo beatam animam suo Creatori reddidit, mirabile vidisse lumen, suavissimamque odoris dulcissimi sensisse fragrantiam: ut omnino his signis crederetur, coelestes locum frequentasse [Mab., frequentare] cives, in quo sancta anima migravit ad Dominum [Mab., ad Christum]. (Mab. CAP. XXVII.) Per unctionem quoque olei, quod supra corpus sancti lucere solebat, multi infirmi, Deo donante et fidei illorum cooperante, curati sunt.
7 Poenitentes quoque saepius ad eamdem venientes ecclesiam, circulis ferreis more solito circumdati, ruptis circulis subito vincula sua resoluta senserunt [Mab., Poenitentibus, etc., vincula resoluta sunt].
8 Cuius rei, adhuc in ecclesia circuli pendentes, testes sunt.
9 CAP. XXV [Mab. XXVIII].
10 Paralytica sanatur.
11 - Quaedam vero mulier paralytica, septem annis [Mab., pluribus annis] magnis cruciata doloribus, in tantum grassante eadem quotidiana infirmitate afflicta est, ut omni membrorum officio destituta, alieno uteretur ministerio, et in solo tantummodo pectusculo vix anhelans spiritus suspiria fessa retraheret.
12 Haec a propinquis ad ecclesiam, ubi sanctus Dei requiescit, ferebatur, prope locellum reliquiarum eius posita. Quae [Mab., positaque] in eodem loco fusis lacrymis, deprecata est per intercessionem sancti sui famuli, divinam ei misereri clementiam [Mab., ut divina ei suffragaretur clementia]: atque a Domino Deo exaudita, moxque ab omni infirmitate liberata, sospes cum gaudio gratias agens Deo, propriis pedibus, quae prius ab alienis portabatur, cucurrit ad domum.
Alcuinus HOME

csg565.317

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik