monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13 > 13 > CVI. > CIII. > 12 > 1 > 23
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XXII <<<     >>> CAP. XXIV

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII

1 [Mab. XXIV].
2 Dotes eius et virtutes.
3 Obiit.
4 Sepultus Epternaci.
5 Illustre miraculum.
6 - Fuit vero iste vir sanctus, omni dignitate praeclarus, statura decens, vultu honorabilis, facie venustus, corde laetus, consilio sapiens, ore iucundus, moribus compositus, et in omni opere Dei strenuus.
7 Cuius autem patientiae esset, ex ante dictis eius gestis ostenditur.
8 Quantam vero habuerit ( Mab., vel quantam habuisset] industriam in Evangelio Christi praedicando, vel qualiter illum in opere praedicandi divina adiuverit gratia, non necesse est nostro prosequi stylo, quod totius populi testimonio comprobatur.
9 Porro eius secreta conversatio in vigiliis et orationibus, in ieiuniis et psalmodiis, ex vitae sanctitate et signorum ostensione intelligi datur.
10 Charitatem scilicet assiduus labor ostendit, quem quotidie pro Christi nomine sustinuit.
11 Denique vir sanctus omnibus diebus vitae suae in divino proficiens opere, Deo amabilis et omni populo gratus [Mab., placabilis], temporibus Caroli antiqui, fortissimi Francorum ducis, senex et plenus in omni perfectione dierum, appositus est ad patres suos, multiplicem laboris sui fructum accepturus a Deo, saeculum hoc relinquens [Mab., hominem exuit cum saeculo], ut coelum possideret, Christum sine fine in aeterna gloria visurus: in cuius dilectione, quandiu nobiscum vixerat, laborare non cessabat.
12 Die septima mensis Novembris, id est, VII Idus [Mab., die sexto Nov. id est VIII Idus], ex hac peregrinatione ad perpetuam migravit patriam, et sepultus est in monasterio Epternaco, quod ipse Deo, ut praefati sumus, construxerat.
13 Ibi usque hodie, divina operante misericordia, signa et sanitates ad sancti Dei sacerdotis reliquias fieri non cessant.
14 Ex quibus aliqua huic nostrae de eo historiae subiicienda esse aestimavimus, in gloriam et laudem Domini nostri Iesu Christi, qui haec per servi sui patrocinia saepius operari dignatus est. (Mab. CAP. XXV.) Conditum est venerabile corpus in sarcophago marmoreo, qui primum toti Dei famuli corpori quasi dimidio pedis brevior inventus est, fratribus ob hoc valde contristatis, et saepius tractantibus [Id. saepius suspensis] ubi aptum sancto corpori invenirent locellum.
15 Sed miro modo, divina donante pietate, inventus est subito sarcophagus tanto viri Dei corpori longior, quanto brevior ante apparuit.
16 Et in eo viri Dei corpus cum hymnis psalmodiis et omni honore condentes, sepelierunt illud in Ecclesia praefati monasterii, quod ille summus Dei sacerdos in honore sanctae Trinitatis aedificavit et dedicavit.
17 Sed et miri odoris fragrantia omnium perfuderat nares, ut perspicue intelligeretur, ad exsequias viri sancti angelicum venisse ministerium.
Alcuinus HOME

csg565.315

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik