monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13 > 13 > CVI. > CIII. > 12 > 1 > 23 > > 26 > 22
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XXI <<<     >>> CAP. XXIII

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXII

1 [Mab. XXIII].
2 Pippinum baptizat, et illius futuram sublimitatem praedicit.
3 - Idem quoque vir Deo amabilis quaedam prophetico praedixerat spiritu, quae post rerum eventus vera probavit.
4 Baptizavit enim Pippinum filium Francorum fortissimi ducis Caroli, patrem huius nobilissimi Caroli, qui modo cum triumphis maximis et omni dignitate gloriosissime Francorum regit imperium.
5 De quo Pippino Patre eius idem sanctus vir praesaga voce coram discipulis suis praedixit hoc vaticinium: « Scitote, inquiens, quod iste infans sublimis erit valde et gloriosus, et omnium praecedentium Francorum ducibus maior.
6 » Huius itaque vaticinii veritas nostris probata est temporibus, nec opus est testimoniis assequi, quod totius regni agnoscit auctoritas.
7 Sit namque omnis populus, quibus nobilissimus victor celebratur triumphis, vel quantum terminos nostri [Mab., termini nostri imperium] dilatavit imperii, vel quam devote Christianam in regno suo praeparavit religionem, vel quid pro defensione sanctae Ecclesiae Dei apud extraneas exercuit gentes.
8 Quae omnia melius oculis probari quam verbis explicari queunt.
Alcuinus HOME

csg565.314

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik