monumenta.ch > Alcuinus > 21
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XX <<<     >>> CAP. XXII

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XXI

1 [Mab. XXII].
2 Malignus spiritus per aquam benedictam a domo pellitur.
3 - Contigit cuidam patrifamilias et domui suae dira daemoniacae illusionis tentatio, ita ut aperte malignus in eius domo spiritus ex horrore et maleficiis habitare agnosceretur.
4 Nam subito cibos, vel vestimenta, vel alia domui necessaria rapere solebat, et in ignem mittere.
5 [Mab. mittebat].
6 Quin etiam parvulum, inter amplexus parentum pausantem, illis dormientibus, tulit et in ignem proiecit.
7 Sed vagitu infantis parentes excitati [Mab. suscitati], vix parvulum de incendio eruerunt, et multa atrocia eadem familia a nefando spiritu perpessa est: nec a quolibet presbyterorum expelli [Mab., depelli] potuit, donec vir sanctus Willibrordus, a patrefamilias postulatus, aquam illis benedictam direxit, praecipiens omnem domus illius supellectilem foras efferre, et aqua illa aspergi, praevidens in spiritu domum flammis consumendam esse.
8 Quibus ita gestis, vacuam domum a loco lectuli ignis invasit, totamque consumpsit.
9 Altera vero in eo loco cum sanctificatione aquae benedictae aedificata, nihil exinde pristinae tentationis passi sunt in ea: sed cum omni tranquillitate et quiete degentes, et Domino gratias agentes erant, qui illos per servum suum redimere dignatus est.
Alcuinus HOME

csg565.313

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik