monumenta.ch > Alcuinus > CXXXIX. > CIV. > 9 > CXXVI. > CXIX. > 8 > 2 > 10 > CXVIII. > CXLVII. > 14 > 20
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XIX <<<     >>> CAP. XXI

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XX

1 [Mab. XXI].
2 Moniales a peste liberat.
3 - Est in Treverensi civitate monasterium puellarum, quod temporibus beati Willibrordi episcopi pestis acerrima invasit.
4 Cuius acerbitate multae ex ancillis Dei moriebantur [Mab., mortuae sunt]: quaedam vero longo infirmitatis dolore iacebant in lectulo: caeterae vero nimio terrore turbatae, quasi praesentem mortem metuebant.
5 Et quia prope est praedictae civitati sancti viri monasterium, quod appellatur Esternaco, in quo usque hodie sanctus ille requiescit corpore, et eius posteri ex legitima traditione Patris, et piissimorum pietate regum tenere noscuntur: ideo antedicti feminae monasterii, audientes sanctum virum illuc venire, statim miserunt legationes, postulantes eum non tardare venire.
6 Qui beati Petri principis apostolorum mitissimo doctus exemplo, de Ioppe ob viduarum Christi petitionem venientis Lyddam, ut sanctam suscitaret Tabitham (Act. IX), festinus venit, audito desiderio ancillarum Christi, ad illas. [Mab., non piguit venire ad illas] Et veniens, mox in eodem monasterio missa pro infirmis celebrata, aquam benedixit, qua et domos illarum aspergi iussit, et aegrotantibus potandam transmisit.
7 Quae cito, divina donante misericordia, convaluere, nec ullae in eo monasterio praedicta peste exinde moriebantur.
Alcuinus HOME

csg565.312

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik