monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XVIII <<<     >>> CAP. XX

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XIX

1 [Mab. XX].
2 Contumeliosus in virum Dei divinitus punitur, poenitens vero liberatur.
3 - Perrexit idem sanctus praedicator quodam tempore more solito ob evangelizandi gratiam cum festinatione in Frisiam; et propter laborem viae in pratis cuiusdam divitis paululum lassos refocillare equos volebat.
4 Quos dives ille in pratis suis pasci cernens, superbiae spiritu equos caedere coepit, et e pascuis abigere.
5 Quem vir Dei placidissimis verbis alloquitur, dicens: « Desine nobis [frater] iniuriam facere: non enim propter laesionem tui, sed propter necessitatem nostri, ad horam in his pascuis quiescere voluimus.
6 Instat nobis opus Dei peragendum, cuius tu quoque mercedem habere poteris, si nos, quantum ad te pertinet, [benigno] adiuveris animo: memor illius Domini nostri Iesu Christi dulcissimae promissionis: Qui vos recipit, me recipit: et qui me recipit.
7 recipit eum qui me misit (Matth. X, 40).
8 Sed magis mente pacifica nobiscum quasi amicus teipsum reficiens, aliquantulum bibe, nobisque coepto itinere pergentibus, tu a Deo benedictus, revertere in domum tuam.
9 » Ille autem in malitia pertinax, nolens pacificis viri Dei verbis acquiescere, sed convicia ingeminans, opprobria iaculans: « Tu me, inquit, hortaris bibere, et pacem tecum inire: scito certissime quod tecum bibere pro nihilo habeo.
10 » Rapiensque ex eius ore verbum hoc vir Dei: « Si non velis, ait, mecum bibere, non bibe.
11 » Et statim paratis sociis, perrexit viam suam.
12 Ille quoque contumax, domum suam festinabat adire, sed totus subito siti ardebat; cupiensque ardentem stomachum vino refrigerare, os, quod viro Dei convicia ingessit, vini potionem recipere non valebat [Mab., noluit]: [et qui pacem cum servo Dei voluntarie noluit], poenam in seipso necessarie sustinuit.
13 Vocati sunt medici, qui sitim sedarent, aut facultatem aegroto bibendi praestarent.
14 Anhelabant viscera, sed non fuit qui guttam vini fervescenti pulmoni infundere valuisset.
15 Tandem aliquando [Mab., Sero tandem] poenitentia ductus ille, in seipsum reversus est, et agnoscebat sanctum Willibrordum esse quem offenderat; illiusque, anhelante spiritu, optabat reditum.
16 Qui sequenti anno eadem reversus est via, praecognitoque adventu eius, obvius ei homo aegrotus venire festinabat [Mab., aegrotus pervenit], culpam confitens suam, et quam patiebatur poenam aperiens, et pro amore Christi se solvi deprecabatur.
17 Quem vir Dei misericordia motus absolvit, deditque illi cum benedictione de suo bibere calice.
18 Qui mox absolutus bibebat, et sanus in suam reversus est domum.
Alcuinus HOME

csg565.310

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik