Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XVIII
| 1 | [Mab. XIX]. |
| 2 | Simile miraculum. |
| 3 | - Sed et aliud huic simile per eius benedictionem Deus Christus operatus est miraculum. |
| 4 | Perveniens servus Dei cum sociis ad domum cuiusdam amici sui, et paulisper cupiens in domo dilecti longi laborem itineris refectione allevare, patremfamilias nihil vini habere comperit. |
| 5 | Quatuor ergo modicos flascones, quos tantum in itineris solatium secum eius socii ferebant, iussit afferri: eosque in eius nomine benedixit, qui in convivio nuptiali aquas convertit in vinum [Mab., qui in Cana Galileae aquas in vini saporem mutavit] (Ioan. II). |
| 6 | Et mirum in modum post benedictionem [Id., post benedictionis gratiam] quasi quadraginta viri ex illis lagunculis usque ad satietatem bibebant, et cum magna gratiarum actione sibi laetis invicem animis dicebant: Vere Dominus Iesus hic implevit, quod in Evangelio promisit, dicens: Qui credit in me, opera, quae ego facio, et ipse faciet, et maiora horum faciet (Ioan. XIV, 12). |