monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XII <<<    

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XIII

1 [Mab. XIV].
2 Idolum confringit.
3 Gladio percussus nil laeditur.
4 Ultio divina in percussorem.
5 - Quodam igitur tempore, dum venerabilis vir iter evangelizandi more solito ageret, venit ad quamdam villam Walachrum nomine, in qua antiqui erroris idolum remansit: [ad quod statuto tempore omnis congregabatur populus, illud colens summa veneratione].
6 Quod cum vir Dei zelo fervens confringere [niteretur, ac nomen delere de sub coelo], praesente eiusdem idoli custode, nimio furore succensus ille, quasi Dei sui iniuriam vindicaret, in impetu animi insanientis, gladio caput sacerdotis Christi percussit: sed Deo defendente servum suum, nullam ex ictu ferientis laesuram sustinuit [Mab., incurrit].
7 Socii vero illius hoc videntes, pessimam praesumptionem impii hominis [morte] vindicare concurrerunt.
8 Sed a viro Dei pio animo de manibus illorum liberatus est reus ac dimissus: qui tamen eodem die daemoniaco spiritu arreptus est, et die tertia infeliciter miseram vitam finivit.
9 Et quia vir Dei, iuxta praeceptum Domini, suas iniurias ulcisci noluit, citius [tamen] a Domino vindicatus est, iuxta illud: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus (Rom. XII, 19).
10 CAP. XIV [Mab. XV].
11 Quod quidam qui servo Dei maledixerat, die postera periit.
12 - Alio quoque tempore iter beato viro faciente ad quamdam suae ditionis cellulam, quae ex nomine praeterfluentis aquae Suestra dicitur, propter compendium propioris viae per segetes cuiusdam divitis angustam subintravit semitam.
13 Quod earumdem segetum custos cernens, nimio inflatus furore, virum Dei blasphemare coepit.
14 Quem convicia viro Dei inferentem cum socii, qui cum eo erant, vindicare vellent, miti animo Dei famulus eos compescuit, nolens [Mab., vindicare voluerunt. Quos prohibuit vir Dei, nolens, etc.] aliquem sua causa perire, qui salutem sitiebat omnium.
15 Sed cum [Mab., et dum] insanientis animum nullo modo lenire posset, dans locum irae eius, via qua venit, reversus est.
16 Sed die postera idem infelix, qui famulo Dei convicia dicere [Mab. viro Dei convicia facere] non abhorruit, [multis cernentibus, in eodem loco] repentina morte periit.
Alcuinus HOME

csg565.305

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik