monumenta.ch > Gellius > 6 > LII. > 12
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. XI <<<     >>> CAP. XIII

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XII

1 [Mab. XIII].
2 Carolus Martellus multas gentes devicit.
3 S. Willibrordus fit episcopus Traiectensis.
4 - Contigit autem Pippinum, ducem Francorum, diem obire, et filium eius Carolum regno patris potiri; qui multas gentes sceptris adiecit Francorum: inter quas etiam cum triumphi gloria Frisiam, devicto Radbodo, paterno superaddidit imperio.
5 In qua tunc gente sanctus Willibrordus positus est praedicator, sedique episcopali in Traiecto castello delegatus est.
6 Qui maiori evangelizandi occasione accepta, nuper gladio acquisitam gentem sacro baptismate abluere conatus est.
7 Nec quidquam in ea vetusti erroris, nec tenebris [Surius, nec tenebras. Mab., vetusti erroris tenebrarum et ignorantiae] ignorantiae latere sinebat, sed totam evangelica luce sine dilatione perfundebat, ita ut in eo populo subito propheticum illud impleretur testimonium: Et erit, in loco, ubi dicetur eis: Non populus vos; dicetur eis: Filii Dei viventis (Oseae I, 10).
8 Plurima quoque divina virtus fecit per servum suum miracula.
9 Licet omni miraculorum operationi et signorum ostensioni ministerium evangelicae praedicationis praeferendum sit; tamen quae gesta narrantur, ad gloriam donantis Dei non tacenda esse censeo, sed magis stylo alliganda, ne pereant posteris saeculis, quae priscis temporibus acta esse noscuntur.
Alcuinus HOME

csg565.304

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik