monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. X. <<<     >>> CAP. XII

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. XI

1 [Mab. XII].
2 In Francia Evangelium ardentius praedicat.
3 Ex oblatis donis ecclesias, ubique ordinatis presbyteris, aedificat.
4 - Qui in eius laetatus adventu rogavit eum destinato verbi Dei operi insistere, eradicatisque idololatriae spinis, verbum Dei instanter per loca singula serere.
5 Quod etiam pius praedicator haud segniter implere satagebat, circumiens omnes illius terrae regiones, per urbes, vicos, castella, ubi prius evangelizaverat [Mab., evangelizabat], exhortans omnes quatenus bono animi proposito in verae fidei permanerent firmitate.
6 Et dum per singulos dies numerus crescebat fidelium, et maior credentium turba ad verbi Dei agnitionem confluebat, coeperunt plurimi, fidei fervore incitati, patrimonia sua viro Dei offerre.
7 Quibus ille acceptis, mox ecclesias in eis aedificare iussit, statuitque per eas singulos presbyteros, et verbi Dei sibi cooperatores, quatenus novus Dei populus haberet, quo se diebus festis congregaret, vel salutares audiret admonitiones, vel a quibus sacri baptismatis munera acciperet, et Christianae religionis litteras [Surius et Mabill., regulas] edisceret.
8 Et ita vir Dei magis ac magis de die in diem, divina donante gratia, proficiebat.
Alcuinus HOME

csg565.303

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik