monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13 > 13 > CVI. > CIII. > 12 > 1 > 23 > > 26 > 22 > 22 > 2 > 19 > 26 > 13 > 16 > 10 > 10
    >>> CAP. XI

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. X.

1 Barbarae gentis superstitionem contemnit.
2 Unus sociorum suorum perimitur, martyr effectus.
3 Regi Christum magna fiducia adnuntiat.
4 A rege ad Pippinum remittitur.
5 - Et dum pius [Mab., cum ergo pius, etc.] verbi Dei praedicator iter agebat, pervenit in confinio Frisonum et Danorum ad quamdam insulam, quae a quodam deo suo Fosite, ab accolis terrae Fositesland dicebatur: quia in ea eiusdem Dei fana fuere constructa.
6 Qui locus a paganis in tanta veneratione habebatur, ut nihil in ea vel animalium ibi pascentium, vel aliarum quarumlibet rerum, quisquam gentilium tangere auderet; nec etiam a fonte, qui ibi ebulliebat, aquam haurire, nisi tacens, praesumeret.
7 Quo cum vir Dei tempestate iactatus est, mansit ibidem aliquot dies, quosque sepositis tempestatibus opportunum navigandi tempus adveniret.
8 Sed parvipendens stultam loci illius religionem, vel ferocissimum regis animum, qui violatores sacrorum illius atrocissima morte damnare solebat, tres homines in eo fonte cum invocatione sanctae Trinitatis baptizavit: sed et animalia in ea terra pascentia, in cibaria suis mactare praecepit.
9 Quod pagani intuentes, arbitrabantur eos vel in furorem verti, vel etiam veloci morte perire.
10 Quos cum nihil mali cernebant pati, furore perciti, regi tum [Mab., tamen] Radbodo, quod viderant factum, retulerunt.
11 (Apud Mab. cap. 11.) Qui nimio furore succensus, in sacerdotem Dei vivi, suorum iniurias deorum ulcisci cogitabat: et per dies [Mab., per tres dies] semper tribus vicibus, suo more, mittebat sortes, et nunquam damnatorum sors, Deo vero defendente suos, super servum Dei vel aliquem ex suis cadere potuit: nec nisi unus tantum ex sociis sorte monstratus, et martyrio coronatus est.
12 Vocabatur vero vir sanctus ad regem, et multum ab eo est increpatus, quare sua sacra violasset, et iniuriam Deo suo fecisset.
13 Cui praeco veritatis constanti animo respondit: « Non est Deus, quem colis, sed diabolus, qui te pessimo errore deceptum habet, o rex, [ut animam tuam aeternis tradat flammis].
14 Non est enim Deus, nisi unus, qui creavit coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; quem qui vera fide colit, vitam habebit sempiternam; cuius ego servus, hodie tibi testificor, ut ab antiqui erroris vanitate quam coluerunt patres tui, tandem aliquando resipiscas, et credens in unum Deum omnipotentem [Dominum nostrum Iesum Christum], et vitae fonte baptizatus, abluas omnia peccata tua, et proiecta omni iniquitate et iniustitia, deinceps novus homo vivas in omni sobrietate, iustitia et sanctitate.
15 Hoc faciens, cum Deo et sanctis eius gloriam [Mab., vitam] possidebis sempiternam.
16 Si vero me contemnis viam salutis tibi ostendentem, scito certissime quod aeterna supplicia et infernales flammas tu cum diabolo, cui obtemperas, sustinebis.
17 » Ad haec rex miratus respondit: « Video te minas nostras non metuisse, et verba tua esse, sicut et opera.
18 » Etsi autem nollet veritatis praedicatori credere, tamen ad Pippinum ducem Francorum eum cum honore remisit.
Alcuinus HOME

csg565.300

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik