monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. VII. <<<    

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. VIII.

1 In Franciam rediit et cum plurimo fructu in opus Evangelii incumbit.
2 - Accepta ergo apostolicae auctoritatis benedictione, cum maiori fiducia devotus verbi Dei praedicator, ad praefatum Francorum ducem regressus est.
3 Qui eum cum summa honoris magnificentia receptum, cum suae potestatis iussione in opus Evangelii direxit: maxime tamen in borealibus regni sui partibus, quo eatenus ob raritatem doctorum vel duritiam habitatorum fidei flamma minus relucebat.
4 Eo vir Dei instantius illis in regionibus semina vitae sparserat, quo plus necessarium, antiquam ignorantiae famem depellere, perspexerat.
5 Qualem, divina gratia adiuvante, illis incolis fructum fecisset, testes sunt usque hodie populi per civitates, vicos et castella, quos ad veritatis agnitionem, et ad unius omnipotentis Dei cultum pia admonitione perduxerat.
6 Testes quoque Ecclesiae, quas per loca singula construxerat; testes et Deo famulantium congregationes, quas aliquibus adunavit [Mab., congregavit] in locis.
7 CAP. IX. Christum praedicat in Frisia.
8 Item in Dania; inde triginta pueros in Franciam ducit.
9 - Tentavit quoque idem vir Dei ultra Francorum regni fines coelestis doctrinae flumina derivare.
10 Nam tunc temporis regem Frisonum Radbodum cum gente sua paganum non timuit adire, et quocunque perrexerat, verbum Dei cum omni fiducia loquebatur.
11 Sed praefatus Frisonum rex, licet virum Dei humilitatis gratia benigne susciperet, nullis tamen vitae fomentis saxeum eius cor emolliri potuit.
12 Cum ergo apud eum vir Dei fructificare se non posse sentiret [Mab., agnovit], ad ferocissimos Danorum populos iter evangelizandi convertit.
13 Ibi tum, ut fertur, regnabat Ungendus [Surius, Ongendus] homo omni fera crudelior et omni lapide durior: qui tamen, iubente Deo, veritatis praeconem honorifice tractabat.
14 Quem dum obduratum moribus, et idololatriae deditum, et nullam melioris vitae spem habentem offendit; acceptis tunc triginta eiusdem patriae pueris, ad electos a Deo populos regni Francorum reverti festinavit.
15 Sed in eo ipso itinere catechizatos eosdem pueros vitae fonte [Mab., pueros fonte salubri] abluit, ne aliquod propter pericula longissimi navigii [Mab., longioris viae], vel ex insidiis ferocissimorum terrae illius habitatorum damnum pateretur in illis, volens antiqui hostis praevenire astutias, et Domini sacramentis animas munire acquisitas.
Alcuinus HOME

csg565.298

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik