monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV. > 5 > 3 > 7
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. VI. <<<     >>> CAP. VIII.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. VII.

1 Visio angelica.
2 Ordinatur archiepiscopus et Clemens appellatur.
3 - Sed die quarta, priusquam illo veniret, beatissimus apostolicus angelica in somnis responsione admonitus est, ut illum cum summo honore susciperet [Mab., suscepisset], et quod multarum animarum esset illuminator futurus, a Deoque electus, et ad hoc venisset, ut summi ab eo sacerdotii honorem susciperet [Mab., suscepisset]; nihilque ei negandum esse, quidquid petiisset.
4 Qua factus apostolicus admonitione certus, cum magno gaudio et summo eum suscepit honore: et ut in eo fidei agnovit fervorem, religionis devotionem, sapientiae plenitudinem, die competenti populo adveniente, advocatis venerabilibus ad societatem ministerii sacerdotibus, publice in ecclesia beatissimi Petri principis apostolorum cum magna dignitate, more apostolico, eum ordinavit archiepiscopum; ac ordinato nomen imposuit Clemens, vestimentisque suis sacerdotalibus induit eum, et sancto, quasi superhumerali Aaron, pallio dignitatis, et indumenti confirmavit gloria [Mab., indumento gloriae]; et quidquid voluit vel potuit [Mab., petivit], aut in patrociniis sanctorum, aut in rebus ecclesiasticis, cum tota mentis alacritate tradidit illi, firmatumque benedictione, donis ditatum, cum salutaribus praeceptis iterum eum in opus Evangelii remisit.
Alcuinus HOME

csg565.297

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik