Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. VI.
| 1 | Cum duodecim sociis Traiectum venit. |
| 2 | Inde abiens Franciam petit, et a Pippino honorifice excipitur. |
| 3 | Suasu Pippini Romam petit in episcopum ordinandus. |
| 4 | - Igitur vir Dei cum sociis, sicut praediximus, Fresiam navigavit, donec prospero cursu ad ostia Rheni fluminis vela deposuit; ibique optata telluris statione refocillati sunt, et mox ad castellum Traiectum, quod in ipsa fluminis ripa situm est, pervenerunt; in quo etiam post aliquod tempus, Deo donante, et verbo fidei crescente, idem sanctus Willibrordus sedem episcopatus sui habuit. |
| 5 | Sed quia eadem gens Frisonum, in quo idem aedificatum est castellum, cum rege suo Radbodo paganis adhuc ritibus sorduit [Mab., sordebat], visum est viro Dei Franciam contendere, ac ducem illorum adire Pippinum, virum strenuum, triumphis clarum et moribus probum: qui eum cum omni honore suscipiens, sed nolens tanto doctore se vel suam privare gentem, loca ei opportuna intra terminos regni sui praevidit, quo potuisset idololatriae spinas exstirpare, et purissima verbi Dei semina per munda novalia abundantius spargere, ut impleret propheticum praeceptum: Novate vobis novalia, et nolite serere super spinas (Ierem. IV, 3). |
| 6 | Cumque studiosissime vir Dei per loca singula discurrendo, optatum evangelizandi opus exercuisset, et semina vitae, supernae gratiae rore irrigante, longe lateque in agris multorum cordium ad eius praedicationem uberrime pullulassent, congaudens praedictus Francorum dux eius sanctissimae devotioni [Mab., eius sanctissima devotione], et verbi Dei clarissimae multiplicationi, maioris profectus occasione, prudenti cogitabat consilio eum Romam mittere, ut a domno apostolico Sergio, viro sanctissimo tunc temporis, in summi sacerdoti honorem ordinaretur: quatenus apostolica benedictione et iussione suscepta, maiori ab eo missus fiducia roboratus, in opus Evangelii reverteretur, iuxta apostolicum illud: Quomodo praedicabunt nisi mittantur (Rom. X, 15)? |
| 7 | Quod cum viro Dei persuadere tentaret, renuit primum, nec se tantae auctoritatis honore dignum esse referebat: enumeratisque apostolicae sanctionis praeceptis, longe se inferiorem huic virtutum catalogo asserebat, quem egregius mundi praedicator, filium suum Timotheum erudiens, oportere episcopum habere censuit (I Tim. III). |
| 8 | Dux vero contra religiose suasit, quod vir Dei verecunde negavit. |
| 9 | Tandem omnium unanimitate victus, et quod maius est, Dei dispensatione coactus, consensit; magis volens plurimorum humiliter obedire consilio, quam suam pertinaciter defendere voluntatem. |
| 10 | Et sic cum honorifica legatione, et muneribus, auctoritati apostolicae condignis, Romam directus est. |