monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4 > XIV. > 5
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. IV. <<<     >>> CAP. VI.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. V.

1 Fervet desiderio paganos convertendi.
2 - Tricesimo itaque et tertio aetatis suae anno, maior egregio viro fidei flamma crescebat in pectore, ita ut parum ei videretur sibi soli tantummodo in religionis sanctitate sudasse, si non et aliis quoque in praedicationis veritate prodesset.
3 Audivit [Mab., Audiens itaque] in borealibus mundi partibus messem quidem multam esse, sed operarios paucos.
4 Sed ut somnii, Deo dispensante, impleretur veritas, quod mater olim de eo se vidisse testatur [Mab., testabatur], suae conscius voluntatis, licet adhuc divinae dispensationis ignarus, illas in partes navigare cogitavit, et clarissima evangelicae praedicationis luce, torpentes longa infidelitate populos, si Dei esset voluntas, illustrare.
5 Assumptisque secum duodecim [Mab., undecim] fratribus, eo fidei fervore armatis, quo et ipse, navim conscendit: quorum aliqui postea, ob praedicationis evangelicae instantiam, martyrio coronati sunt; aliqui vero episcopatus ordinem accipientes, post sanctae praedicationis labores, in pace quieverunt.
Alcuinus HOME

csg565.294

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik