monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4 > 7 > 8 > 7 > 4
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. III. <<<     >>> CAP. V.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. IV.

1 In Hiberniam proficiscitur.
2 - Igitur in sacris eruditionibus, et in omni sobrietate, morumque honestate, beatissimo usque ad vicesimum aetatis suae annum adolescente proficiente, arctioris vitae ardore succensus est, et peregrinationis amore instigatus.
3 Et quia in Hibernia scholasticam eruditionem viguisse audivit, etiam quorumdam sanctorum virorum, fama narrante, conversatione incitatus, et praecipue beatissimi Patris et episcopi Egberti [Mab., Ecberti], qui cognomento Sanctus vocabatur; nec non et Wicberti venerabilis viri et sacerdotis Dei, quorum uterque ob coelestis patriae amorem, domo, patria, cognationeque relicta, Hiberniam secessit, ibique dulcissimos supernae contemplationis fructus, saeculo nudus, Deo plenus, solitaria quotidie hauriebat conversatione.
4 Horum beatus adolescens aemulari cupiens religionem, cum conniventia sui abbatis et fratrum, in Hiberniam veloci cursu conscendit [Mab., contendit], praedictorum Patrum se familiaritati coniungens; quatenus, ceu prudentissima apis, ex eorum propinquitate mellifluos pietatis carperet flores; et in sui pectoris alveario dulcissimos virtutum favos construeret; ibique duodecim annis, inter eximios simul piae religionis et sacrae lectionis magistros, futurus multorum populorum praedicator erudiebatur, donec occurreret in virum perfectum et in aetatem plenitudinis Christi.
Alcuinus HOME

csg565.293

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik