Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. III.
| 1 | Nativitas et baptismus sancti Willibrordi. |
| 2 | Fit clericus et monachus. |
| 3 | - Factum est post circulum dierum, et mulier peperit filium, sacroque fonte baptismatis regenerato imposuit ei mater nomen Willibrord, et statim ablactatum infantulum tradidit eum pater Ripensis ecclesiae fratribus, religiosis studiis et sacris litteris erudiendum: ut fragilior aetas validioribus invalesceret disciplinis, ubi nihil videret nisi honesta, nihil audiret nisi sancta. |
| 4 | Quem divina mox gratia ab ineunte pueritia et sensu proficere, et moribus pollere, quantum ad tales congruit annos, concessit: ita ut nostris temporibus novum Samuel nasci putares, de quo dictum est: Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus (I Reg. II, 26). |
| 5 | Ibique in praedicto monasterio multis profuturus puer, clericatus accepit tonsuram, et pia professione monachum se fecit esse, et inter caeteros eiusdem sanctissimi monasterii adolescentes enutritus est; sed nulli alacritate minor, nulli humilitatis officio secundus, nulli lectionis studio inferior: sed sic quotidie bonae indolis puer proficiebat, ut teneros pueritiae annos morum gravitate transcenderet: factusque est grandaevus sensu qui corpusculo modicus fuit et fragilis. |