monumenta.ch > Gellius > 7 > PSALMUS. > PSALMUS. > XXI. > PSALMUS. > PSALMUS IV. > 7 > PSALMUS V. > 7 > 12 > IX. > IV. > X. > 1 > V. > V. > 1 > ORATIO SANCTI AMBROSII. > 7 > 2 > 6 > VI. > PSALMUS VII. > PSALMUS. > 6 > VII. > PSALMUS III. > VIII. > 2
Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., , CAP. I. <<<     >>> CAP. III.

Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. II.

1 S. Willibrordi mira conceptio.
2 Visio matris eius.
3 Visionis interpretatio.
4 - Et ut eiusdem sancti patris Willibrordi altius nativitatis originem, et mox in utero matris divinae electionis repetam praesagia, revertar unde egressus sum.
5 Nam sicut sanctissimus praecursor Domini nostri Iesu Christi beatus Ioannes Baptista, ex utero matris Deo sanctificatus, religiosis parentibus, ut evangelica narrat historia (Luc. I), Christum ceu solem praecedens lucifer, multis in salutem profuturus, natus est: ita et sanctus Willibrordus in plurimorum genitus salutem [Mab., in plurimarum gentium salutem], religiosis parentibus natus esse dignoscitur.
6 Nam vir venerabilis Wilgis, de quo nobis paulo ante sermo fuit, ad hoc tantum, Deo praedestinante, matrimonio iunctus est, ut talis ad profectum multorum populorum ex eo ederetur proles.
7 Igitur uxor eius, mater scilicet beati Willibrordi patris, intempesta noctis quiete, coeleste in somnis vidit orama ( ὅραμα, id est visum).
8 Visum est ei quasi novam in coelo videret lunam, crescente illa, usque dum plena videbatur esse.
9 Quam diligentius intuens, repentino cursu lapsa ruit in os eius.
10 Qua devorata, eius intima splendore perfusa sunt.
11 Evigilans vero, timore perterrita, cuidam hoc religioso presbytero retulit somnium; illoque interrogante si ea nocte qua ei visio facta est, suo more solito iungeretur viro, acceptaque ab ea eius rei confessione, ita respondit: Luna, quam ex modica vidisti in magnam [Mab., ex modico . . . in magnum] crevisse, filius est quem in ea nocte concepisti: qui luce veritatis caliginosos tenebrarum errores discutiet, et quocunque perrexerit, comitante superni luminis splendore, plenum suae perfectionis ostendet globum: coruscanteque rumoris eius candore et morum pulchritudine, multorum in se alliciet aspectum.
12 Huius ergo somnii interpretationem rerum veritas subsecuta est.
Alcuinus HOME

csg565.290

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik