Alcuinus, Vita S. Willibrodi, LIBER PRIMUS., CAP. I.
| 1 | Wilgisus monasticam primo, postea solitariam vitam amplectitur. |
| 2 | Miraculis claret. |
| 3 | Ecclesiam ex donationibus regum et optimatum construit. |
| 4 | Alcuinus ex legitima haereditate successor. |
| 5 | - Fuit in Britannia insula, provincia Nordanhumbrana, quidam paterfamilias genere Saxo et nomine Wilgis, religiosam in Christo cum coniuge et omni domo sua, sicut post signis patefactum est, agens vitam. |
| 6 | Nam relicto habitu saeculari, monachicam conversationem elegit, ac non multo post, crescente in eo fervore vitae spiritualis, arctiori animi studio solitaria seipsum mancipavit districtione [Mab., solitariae districtioni] in promontoriis quae mari Oceano et Humbri flumine cinguntur. |
| 7 | Ibi etiam multo tempore in quodam parvo oratorio, sancti Andreae apostoli Christi nomine dicato, in ieiuniis et orationibus atque vigiliis Deo serviens, etiam miraculorum signis claruit [Mab., ita ut . . . clareret], et nomen eius celebre factum est. |
| 8 | Nec confluentes cessabat ad se turbas suavissima verbi Dei admonitione cohortari. |
| 9 | Sed et illius gentis regi et optimatibus honorabilis effectus est, in tantum, ut ei aliquas terrarum possessiunculas, illis promontoriis adiacentes, ad aedificandam Deo ecclesiam, dono perpetuo contulerint; in qua pius pater modicam quidem, sed honestam Deo servientium adunavit congregationem, in qua et post multiplices sancti laboris agones, a Deo coronatus corpore requiescit, et posteri eius usque hodie ex sanctitatis eius traditione possident. |
| 10 | Quorum ego meritis et ordine extremus, eamdem cellulam per successiones legitimas suscepi gubernandam, qui hanc historiam sanctissimi Patris et summi sacerdotis Willibrordi, te iubente, beatissime pontifex Beornrade, conscripsi: qui tanto Patri, et summi sacerdotii dignitate, et generis posteritate, et sanctorum locorum observatione quae ab eo in Dei honorem constructa esse noscuntur, secundum datam tibi a Deo gratiam, haeres dignissimus exstitisti. |