Alcuinus, Vita S. Willibrodi, PROLOGUS.
| 1 | Domino eximio, venerabili atque laudabili Beornrado archiepiscopo, humilis levita Alcuinus salutem. |
| 2 | Delatis ad nos vestrae excellentiae litteris in quibus vestrum agnoscens in Domino studium, et diuturnam in lege eius meditationem, magno me gaudio affectum esse fateor: sed tamen longe imparem me petitioni vestrae consideravi, ut pote nullo praerogativae munere eloquentiae suffultus ad implendum quod iussistis [Mab., quod iussisti]: ac nisi me charitas urgeret, quae nulla [Id., nulli] negare solet, non auderem ultra meae paupertatis [Id., parvitatis] vires negotium attingere. |
| 3 | Tamen vestris orationibus divina donante gratia, et sanctissimo Patre Willibrordo intercedente, cuius me vitam, mores et miracula scribere sic studiose rogas [Id., pio studio rogasti], tuis parui, Pater sancte, praeceptis, et duos digessi libellos, unum prosaico sermone gradientem, qui publice fratribus in ecclesia, si dignum tuae videatur sapientiae, legi potuisset: alterum Pierio pede currentem, qui in secreto cubili inter scholasticos tuos tantummodo ruminari debuisset. |
| 4 | Uterque tamen, propter occupationes diurnas, furtivis noctium lucubratiunculis dictatus est, et eo magis vestrae indigent defensionis, quo minus ab auctore proprio expoliti sunt. |
| 5 | Meum [Id., meum vero] fuit, praecipientis non spernere auctoritatem: tuum est obedientis defendere imperitiam. |
| 6 | Unam quoque priori libello superaddidi homiliam, quae utinam digna esset tuo venerando ore populo praedicari. |
| 7 | Item secundo adieci sermoni elegiacum carmen [Id., sermonem elegiaco carmine] de viro venerabili Wilgiso, patre scilicet sanctissimi pontificis Willibrordi, cuius corpus requiescit in cellula quadam maritima, cui ego, indignus licet, legitima, Deo donante, successione deservio. |
| 8 | Sed et omnia quae vel prosa gradiente, vel versu currente dictavi, tuae sanctitatis spectant iudicium, utrum digna memoriae, an pumice radenda feroci [Id. addit: sint]: nec nisi tuo roborata examine, procedent in publicum. |