monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 6, I. <<<     >>> III.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 6, II.

1 Audivimus itaque, cum Deo dilecti sacerdotis Vita legeretur, quantam in omni bonitate habuit devotionem, quomodo per abstinentiae rigorem suum castigavit corpus, qualiter per charitatis officia omnibus prodesse contendit.
2 Incedamus cum omni alacritate mentis, et tota virium facultate illius vitae vestigia, ut beatitudinis, in qua regnat cum Christo, consortes effici mereamur.
3 Nulla carnalis concupiscentia, nulla saecularis ambitio, impediat iter nostrum.
4 Curramus per opera pietatis ad coelestis patriae portas.
5 Exspectant nos cives aeternae civitatis, et rex ipse, qui vult omnes homines salvos fieri, nostram cum sanctis suis vehementer desiderat salutem.
6 Decet enim nos illius esse cooperatores in salute nostra, qui nos in tantum dilexit, ut proprio Filio suo non parceret, sed pro nobis omnibus tradidit illum.
7 Diligamus eum, quia ille prior dilexit nos: faciamus illius voluntatem, quia voluntas illius felicitas est nostra.
8 Habeamus semper in mente quod ipsa Veritas cuidam diviti respondit in Evangelio: Si vis vitam ingredi, serva mandata (Matth. XIX, 17).
9 Quae sunt mandata, nisi charitas Dei et dilectio proximi?
10 In his duobus praeceptis tota lex pendet et prophetae.
11 Dilectio itaque proximi in operibus misericordiae comprobatur: qui saeculi habet substantiam, auxilietur non habenti.
12 Qui doctrinae habet scientiam, corrigat errantem, dicente apostolo Iacobo: Qui converterit peccatorem ab errore viae suae, cooperuit multitudinem peccatorem suorum (Iac. V, 20).
13 Scire debemus, charissimi fratres, quod quantas animas quisque lucratus fuerit Deo, tantas accepturus erit mercedes a Deo.
14 Quantam gloriam habere putatis sanctum Vedastum in coelesti regno cum Christo, qui tam innumerabilem populum sedula praedicatione Christo in terris acquisivit?
15 Vel quanta sit gloria animae illius speratis inter angelos, dum tantum honorem habet corpus illius inter homines?
16 Vel quid non potest pietatis precibus impetrare in coelis, qui tantis in mundo claruit miraculis?
17 Sed omnibus miraculis maior est evangelicae praedicationis instantia, et sanctae charitatis in corde fragrantia.
18 Valde enim viriliter accepta Dominicae pecuniae talenta multiplicare studuit; ideo feliciter sibi Dominum audiet dicentem: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 23).
19 Parva sunt praesentis vitae bona in comparatione futurorum bonorum.
20 Sed qui in his fideliter laborat, in illis fideliter requiescet.
Alcuinus HOME

mdl105.207 onb550.32

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik