monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15 > 33 > CXLVI. > 32 > 27 > 27 > CXV. > CXIV. > 18 > 11 > 16 > 11 > 17 > 25 > 17 > 19 > 13 > 13 > CVI. > CIII. > 12 > 1
>>> Alcuinus, Vita S. Vedasti, 6, II.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 6, I.

1 Gaudete, dilectissimi fratres in Domino, qui ad sanctissimi Patris et protectoris nostri, sancti scilicet Vedasti, solemnia convenistis, et spiritali iucunditate laetamini, et ex intimo cordis affectu clementiam Domini nostri Iesu Christi collaudate, qui nos ab idololatriae erroribus ad agnitionem sui sancti nominis per huius sancti sacerdotis praedicationem perducere dignatus est.
2 Sequamur unanimiter tam sancti doctoris vestigia: non simus tanti Patris degeneres filii; sed sanctitatem vitae illius morum nobilitate imitemur.
3 Abiiciamus a nobis opera tenebrarum, et induamus nos arma lucis, sicut in die honeste ambulemus: quia nox ignorantiae recessit, et verae scientiae nobis lumen illuxit, ut filii lucis in omni castitate et pietate ambulemus.
4 Non sint alicuius nequitiae vel malitiae occulta in cordibus nostris semina: quia homo videt in faciem, Deus autem corda considerat, nec aliquid illius omnipotentiae oculis occultari potest.
5 Praeparemus nos in omni bonitate, ut praeclarus pontifex et pius praedicator noster Vedastus gaudens nos ante tribunal summi iudicis in die ultimo deducat, quatenus ex numerositate filiorum illius cumulemur gloria, et nos cum illo desiderabilem audire mereamur sententiam: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum, quod vobis paratum est ab origine mundi (Matth. XXV, 34).
6 Ille de coelesti patria piis orationibus nostrum quotidie agonem adiuvare non desistit, desiderans nos [Ms., Vedast., desiderans suos] charissimos filios, quos paterna pietate genuit in Christo, ad gloriam perpetuae venire beatitudinis.
7 Quapropter, charissimi fratres, unusquisque in suo ordine secundum virium facultatem, fortiter diabolicis resistat suggestionibus, ut aeternam triumphi coronam cum pio parente nostro accipere dignus efficiatur.
8 Non sunt enim condignae, ut ait Apostolus, passiones huius temporis ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18).
9 Igitur breve laboris tempus divina nobis voluit esse pietas, et agonis nostri retributionem esse perpetuam, et pro temporali tribulatione, permanentis gloriae mercede gaudere.
Alcuinus HOME

mdl105.202 onb550.31

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik