Alcuinus, Vita S. Vedasti, 5, XXIII.
| 1 | Iacuit autem in loco eodem usque ad tempus beati Autberti, qui septimus ei in sede pontificali successit episcopus. |
| 2 | Is autem, ut maiorum relatione cognovimus, et ut innumerabilium hominum ore versatur, et quod oculis etiam factum probamus, dum quadam die post hymnos matutinos in humanis [Boll., in moenianis; Fulbertus in Vita S. Autberti, stans in moenibus] consistens, rubente aurora, Orientem versus intenderet; vidit eminus trans fluviolum, qui Crient o vocatur, virum praefulgidum virgam manu tenentem, basilicae locum metiri. |
| 3 | Quod ille cernens, revelante Deo, visionem cognovit angelicam: ostensumque est illi beatum illuc Vedastum, annuente Christo, sine dubio transferendum. |
| 4 | Qua revelatione certior factus, invitavit ad tantum opus beatum Audomarum, qui ea tempestate Tarvennae Morinorum urbis episcopus, in Dei rebus magnificus habebatur. |
| 5 | Qui licet iam senio pressus, et amissione luminum videretur debilior factus, animum tamen ut arcum habens spiritali studio intentum, illico promptus, Christo gressus tegente, festinus ad venerabilem pervenit Autbertum. |
| 6 | At ille quid animo gereret, et quid sibi divinitus esset ostensum, referens, pari voto communique consilio cum magno populorum gaudio, qui undique confluxerant, ad locum designatum beatissimum transtulerunt Vedastum. |
| 7 | In qua translatione perhibetur beatus Audomarus lumen recepisse oculorum, sed illico precibus eamdem, quam ultroneus ferebat, reimpetrasse caecitatem. |
| 8 | Parvipendebat quippe lumen carnalium oculorum, qui lumen meruit civium supernorum. |
| 9 | XXIV. Porro autem miracula, quae et tunc gesta perhibentur, et quae iam per annos ferme centum sexaginta per merita beati Vedasti patrata sunt, nullo sunt stylo memoriae tradita, excepto quod vocibus cantorum huiusmodi canitur Antiphona: Hic est beatus Vedastus, cui templum fieri ab angelis iussum est hominibus. |
| 10 | Est autem locus ipse non longe ab eadem urbe, qui pro nobilitate sui Nobiliacus primo est appellatus: sed procedente tempore tam insignis effectus, ut urbis nomine, quae iam ruinis crebrioribus pene obsoleverat, vocitetur. |
| 11 | Est namque et largitione fidelium sublimatus, et agmine monachorum, et aliorum Deo devotorum grege refertus: ubi incessanter quotidie divina celebrantur praeconia, et frequenter coelestia facta sunt et fiunt miraculorum signa, quae iam magis cernentium ore narrantur, quam dictantis stylo scribantur. |
| 12 | Felix equidem Atrebatum civitas, tam excellenti munita patrono, etsi murorum ruinis vilescat, illius tamen meritorum nobilitate clarescit. |
| 13 | Totusque pro eius sanctitatis intercessione gaudeat populus, omnipotentique Deo aeternas referat laudes, qui tam clarum illi perdonavit doctorem, cuius praedicatione viam agnovit veritatis. |
| 14 | Cuius precibus, si in fidei firmitate et vitae sanctitate consistit, ab omni adversitate secura permanebit, et usque ad perfectam beatitudinis gloriam perveniet, praestante Domino nostro Iesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et regnat Deus, per omnia saecula saeculorum. |
| 15 | Amen. |