monumenta.ch > Alcuinus > 22
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 4, XXI. <<<    

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 4, XXII.

1 Nunc autem, quid in eodem episcopo post eius excessum visum est dignum memoriae, referatur.
2 Superveniente igitur tempore, domuncula, in qua Deo dilectus diem obiit, flammis arrepta ardere coepit.
3 Sed vidente quadam religiosa femina Abita nomine, sanctus adveniens Vedastus, flammas a domo discussit, et ita incolumis remansit cum lectulo, in quo vir Domini sanctam ad coelestia regna animam emisit: ut omnes agnoscerent quanta illius esset beatitudo in coelis, cuius lectuli domicilium in terris ardere non potuit.
Alcuinus HOME

mdl105.202 onb550.29

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik