Alcuinus, Vita S. Vedasti, 4, XX.
| 1 | Convenerunt itaque ad ultimas venerandi viri exsequias clerus et populus copiosus, aliarumque ecclesiarum sacerdotes, presbyteri, et diaconi. |
| 2 | Sed mirum, inter lacrymantium voces in terra, psallentium, ut fertur, a quibusdam religiosis viris coetus audiebantur in coelo: et dum digno honoris officio feretrum, in quo iacebat corpus, paratum staret in medio, accedentes movere illud non valebant. |
| 3 | Quid vero agerent, ambigebant; quo se verterent, nesciebant. |
| 4 | Sciscitabantur a Scopilione [Al., a S. Phyleone] archipresbytero, viro equidem religioso, qui secretarius fuerat sermonum sancti Dei, si aliquid de sua eum testari sepultura memoraret: timentes ne forte illis hoc ideo accidisset, quia intra murum eiusdem civitatis illum sepelire disponebant. |
| 5 | Quibus ille respondit, saepius eum se audisse dicentem, quod nullus intra [Al., infra muros] muros civitatis sepeliri debuisset: quia omnis civitas locus debet esse vivorum, non mortuorum. |
| 6 | Volebant siquidem illum in ecclesia beatae semper virginis Mariae, ubi sedi pontificali praesederat, tumulari. |
| 7 | Ipse vero sepulturae suae locum in oratorio, quod paupere sumptu, id est, ligneis tabulis, prope littus Crientionis fluvioli aedificaverat, fieri disposuisse cognoscitur. |
| 8 | Quod licet ipse pro humilitate, qua semper usus est, fieri voluisset; omnes tamen qui aderant, attendentes meritorum eius insignia, indignum ducebant tanti viri corpus in loco humili debere sepeliri: praesertim cum nec locus ipse habilis esset tanto monumento, nec, palude obsitus, foret accessibilis populo. |