Alcuinus, Vita S. Vedasti, 4, XIX.
| 1 | Postquam vero pius praedicator et sanctus Dei sacerdos, meritis maturus et annis, praemia sui laboris accipere debuit, Deo dispensante, in eadem Atrebata civitate validae infirmitatis febre correptus est, divina praevidente misericordia, ut ubi plurimum in Dei sudavit servitio, inde ad palmam aeternae beatitudinis perveniret, et inter charissimorum manus filiorum animam suo redderet Creatori. |
| 2 | Ut vero sui famuli obitum Deus designaret, visa est nocte quadam clarissimae columna lucis, a culmine domus in qua sanctus iacebat sacerdos, usque ad summum coeli, horarum ferme spatio duarum, stare fastigium. |
| 3 | Quod cum viro Dei diceretur, intellexit statim hoc signum suum demonstrare obitum. |
| 4 | Vocavit igitur suos ad se filios, ut eorum precibus suam fideli Conditori commendaret animam. |
| 5 | Et post dulces paternae pietatis admonitiones, et extrema charitatis verba sacrosancto corporis et sanguinis Christi confirmatus viatico inter manus lacrymantium spiritum emisit. |
| 6 | O dies sancto laetissima sacerdoti, sed cuncto moestissima populo, quem tantus subito corporali vita deseruit pastor, quem tamen spirituali nunquam deserit intercessione, si sacrae illius admonitionis verba et probatissimae vitae vestigia sequi non desistat! |