Alcuinus, Vita S. Vedasti, 4, XVIII.
| 1 | Rexit [Bolland., Rexerat] igitur praefatus Dei sacerdos Ecclesiam Christi, divina auxiliante gratia, annis circiter quadraginta, sub magna evanlicae praedicationis devotione, sub magno pietatis amore: ac per id temporis multitudinem populi catholico dogmate ad Christianae fidei convertit sanctitatem. |
| 2 | Claruit ubique divinae cognitio legis, sanctissimum Christi nomen cunctorum audiebatur in ore, floruit in moribus castissimae vitae honestas, ardebat in pectoribus singulorum coelestis patriae amor, populus statutis diebus ad ecclesiam concurrebat, festa cum magno gaudio nostri Salvatoris opportunis celebrabantur diebus, eleemosynae circa domos uberrime pauperibus dispertiebantur, verbum Dei quotidie per loca singula populis praedicabatur, hymnidicas laudes Deo horis canonicis chorus cantabat in ecclesiis. |
| 3 | Beatum dixerunt populum, cui haec sunt: beatus populus cuius Dominus Deus eius (Psal. CXLIII, 15). |
| 4 | Omnes enim in pulchritudine pacis quiescebant, in agnitione veritatis gaudebant, in sanctitate Christianae religionis laetabantur. |