monumenta.ch > Alcuinus > 17
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XVI. <<<    

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XVII.

1 Igitur quidam nobilis Francus, potentia clarus, Ocinus nomine, regem Clotarium praedicti regis Clodovei filium, qui tunc temporis regni nobiliter rexerat sceptra [Boll., regebat sceptrum], vocavit ad prandium, quod magno apparatu in domo sua regi et suis paraverat optimatibus.
2 Rogatus quoque est sanctus ad convivium Vedastus.
3 Qui domum intrans, more sibi solito, dextera extenta, omnia sanctae crucis vexillo signavit.
4 Quaedam vero vascula ibi cervisia adstabant plena, sed male gentili errore daemoniacis incantationibus infecta.
5 Quae mox ob potentiam sanctae crucis destructa crepuerunt, et quidquid liquoris habuerunt, in terram effuderunt.
6 Territus vero rex et optimates illius huius visione miraculi, sciscitabatur pontificem causam repentini prodigii.
7 Cui sanctus respondit episcopus: Per quasdam maleficorum incantationes, ad decipiendas convivarum animas, diabolica in his latuit liquoribus potentia: sed virtute crucis Christi territa, sic invisibiliter de domo effugit ista, sicut visibiliter considerastis liquorem effundi in terram.
8 Haec vero res multis proficiebat in salutem.
9 Nam plurimi, occultis diabolicae fraudis catenis absoluti, auguriorum vanitate spreta, incantationum consuetudine relicta, ad verae religionis convaluerunt [Boll., convolaverunt] puritatem, intelligentes divinae potentiae efficacia in suo famulo iacere signa [Boll., efficaciam . . . facere signa], nihilque contra eius sancitatem antiqui serpentis valere machinamenta.
10 Et quod ille ad perditionem paraverat aliquorum, hoc Christi gratia ad redemptionem convertit plurimorum.
Alcuinus HOME

mdl105.196 onb550.23

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik