monumenta.ch > Alcuinus > 16
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XV. <<<     >>> XVII.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XVI.

1 Dum vero comperisset vir Dei ecclesias Christi desertas, cor populi idololatriae erroribus infectum, ignorantiae tenebris obcaecatum, gemino se pietatis subdidit labori.
2 Populum sedula intentione ad agnitionem veri luminis perduxit, ecclesias ad culmen summi honoris erexit, presbyteros et diaconos sibi in adiutorium per diversa Ecclesiarum disposuit loca; et ubi prius speluncae fuerunt latronum, ibi orationum domos construxit, magisque divinis intendit eas ornare laudibus, quam pompaticis saeculi divitiis comere.
3 Fuit vero pauperibus largus, divitibus affabilis, quatenus omnes vel largitate munerum, vel iucunditate verborum in viam deduceret veritatis.
4 Sciens itaque nullatenus superba potentiae colla ad Christianae religionis humilitatem inclinare [Boll., converti vel inclinari] posse, nisi per suavissimas pietatis admonitiones, apostolico instructus exemplo, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret (I Cor. IX, 12), seniores honoribus praeveniens, iuniores paterna dilectione admonens, ubique per officia charitatis non sua quaerens, sed quae Dei sunt, Christi secutus vestigia, potentium convivia non contempsit, non luxuriae causa, sed praedicationis obtentu, ut familiaritate concordiae [Boll., familiaritatis concordia], facilius verbum Dei convivantium infunderet cordibus.
Alcuinus HOME

mdl105.195 onb550.22

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik