monumenta.ch > Alcuinus > CXCII. Ad aram sanctorum Dionysii et sociorum martyrum. > CCXLV. Ad quemdam episcopum. > Brictii et Christophori. > CCLXXVIII. De gallo fabula. > CCXXXII. Ad eumdem Carolum. > CLIII. De basilicis sanctorum apostolorum sancti Petri. > CCLVII. Ad amicum abeuntem. > CCXXXVII. Allocutio ad Musas in gratiam regalis pueri . > Noe et Abraham . > CLII. Versus Alcuini de ecclesia sancti Liutgeri. > CLXXVII. Ad aram sancti Aniani. > CCXXIV. Pia vota pro urbe Roma et Leone papa . > 14
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XIII. <<<     >>> XV.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XIV.

1 Praefati vero miraculi testificatione vir Dei favore populi suffultus, singula civitatis loca peragrans, quaesivit inter ruinas aedificiorum, si quod ecclesiae signum inveniri valuisset.
2 Nam antiquis ferme temporibus, sacrae in illis locis fidei floruisse religionem agnovit; sed propter peccata habitatorum terrae illius, occulto Dei iudicio, sed iustissimo, tradita est, cum caeteris Galliae vel Germaniae civitatibus, pagano et perfido Hunnorum regi Attilae urbs quoque illa depraedanda: qui propter animi sui saevitiam, nec sacerdotibus Dei honorem, nec ecclesiis Christi reverentiam impendere sciebat, sed omnia, quasi tempestas immanissima, ferro vastavit et igne.
3 Tunc in similitudine Hierosolymitanae vastationis, quae ab impio Babyloniae rege facta est, venerunt gentes in haereditatem Dei, et pollutis manibus profanaverunt sacraria Christi, effundentes servorum Dei sanguinem circa altaria altissimi regis (IV Reg. XXV).
4 Non haec paganorum fecit fortitudo, sed populi Christiani promeruerunt peccata.
5 Invenit vero famulus Christi antiquae ruinas ecclesiae, inter murorumque fragmenta veprium crescere densitates: ubi quondam psallentium chori, ibi lustra et latibula ferarum visa sunt, stercoribus et immunditiis omnia plena, ita ut vix vestigium aliquod remansisset murorum.
6 Haec cernens, intimo cordis dolore ingemuit, dicens: O Domine, haec omnia venerunt super nos, quia peccavimus cum patribus nostris, iniuste egimus, iniquitatem fecimus.
7 Sed tu, Domine, memor esto misericordiae tuae, et nostris parce peccatis, et ne obliviscaris pauperum tuorum in finem (Psal. CV, 6).
Alcuinus HOME

mdl105.191 onb550.19

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik