Alcuinus, Vita S. Vedasti, 3, XIII.
| 1 | Igitur in ipsa civitatis porta duos habuit obviam sibi egenos et infirmos, caecum scilicet et claudum, miserabili a viro Dei voce stipem [Boll., stipendia] postulantes. |
| 2 | Mox sacerdos Christi illorum condolens miseriae secum tractabat quid illis solatii praestare posset. |
| 3 | Et cum apostolicus praedicator pecuniam in sacculis se non habuisse sciret, in divina confidens clementia, et sanctorum apostolorum Petri et Ioannis confortatus exemplo, ait: Aurum et argentum non est mecum; quod autem habeo, id est, charitatis officia, et pietatem orationis [Al., pietatis orationem] ad Deum, hoc vobis praestare non differo (Act. III, 6). |
| 4 | Et post haec verba vir Dei ex intimo cordis affectu pro illorum miseria fudit lacrymas, et cum fidei puritate opem illis poscebat divinam, vel pro illorum corporali, vel pro populi praesentis salute spirituali. |
| 5 | Nec tam piae et tam necessariae preces inefficaces esse potuerunt, sed ab illo, qui per Isaiam inquit Prophetam: Tempore opportuno exaudivi te, et in die salutis adiuvi te (Isai. XLIX, 8): mox ambo in conspectu multitudinis optatam receperunt sanitatem; hic luminis claritate ditatus, ille pedum velocitate laetatus. |
| 6 | Ambo supernae gratias agentes pietati, maiora quam speraverant munera reportantes, domum reversi sunt. |
| 7 | Sed et hoc miraculum sanitatis in illis, plurimis causa fuit salutis aeternae. |
| 8 | Videntes enim coelestem virtutem verba consequi sacerdotis Dei, relictis idololatriae sordibus, in Christum credentes, vivo sacri baptismatis fonte purgati sunt. |