Alcuinus, Vita S. Vedasti, 2, XI.
| 1 | Igitur quidam vir nobilis et religiosus inter alios famulum venit visitare Christi, ut per eum coelestis doctrinae reficeretur melle. |
| 2 | Et dum sermo dulcissimae allocutionis in longum traheretur, et sol medium coeli transiens centrum, crescentes duplicaret umbras, nolebat vir Dei hospitem suum absque charitatis dimittere viatico. |
| 3 | Mandavit autem [Boll., sed mandavit] puero, ut si quid illi remansisset vini, charo pocula portaret amico, quatenus in utroque et anima refectus et corpore confortatus domum rediret. |
| 4 | Sed propter hospitum frequentiam, et viri Dei largam erga omnes munificentiam, non arida Patris charitate, aridum invenit vasculum, in quo vinum servari solebat. |
| 5 | Mox tristis, tacito murmure, hoc ipsum puer paternis intimavit auribus. |
| 6 | Qui verecundiae rubore perfusus, charitatis tamen dulcedine abundans corde, in divina confisus suffragia, tacitus paulisper Deo preces effudit, nil de divino dubitans auxilio, nil de suae petitionis haesitans effectu, totus in eius credens clementia, qui de arida petra sitienti populo fontem aquae vivae produxit (Exod. XVII; Num. XX); vel in Cana Galileae aquam in mirabilis vini convertit saporem [Al., vertit in vinum] (Ioan. II), dixit puero: Vade in Dei confidens bonitate, et quodcunque inveneris in vasculo, non cuncteris nobis afferre. |
| 7 | Qui celer, paterno obediens praecepto, cucurrit et vas vino optimo superaffluens invenit: gratias Deo agens, alacri animo venienti et eius sociis, propinavit amico, qui duplici roboratus charitate, remeavit in propria. |
| 8 | Sed famulus Christi, ne vanis iactantiae verbis vel rumigero populi celebraretur favore, sub magna attestatione praecepit puero, omnibus vitae suae diebus hoc tacere miraculum, plus Deo soli cognitus esse cupiens quam hominibus; certo sciens omnium esse virtutum veram in humilitate custodiam, et hanc esse quae charitatis gradibus altissima coeli regna conscendat [Boll., conscendit], ipsa dicente Veritate: Omnis qui se humiliat, exaltabitur (Matth. XXIII, 12). |