Alcuinus, Vita S. Vedasti, 2, X.
| 1 | Utriusque et victoriae ex hostibus, et suae salutis voti compos, ad sceptra regni gubernanda reversus est, sanctumque Vedastum beato pontifici commendavit Remigio. |
| 2 | Qui ibi moratus, vitae meritis et virtutum claruit exemplis, omnibus amabilis et venerabilis factus est. |
| 3 | Fuit enim morum dignitate religiosus, charitate praecipuus, fraterna dilectione iucundus, humili pietate eximius, orationum vigilantia assiduus, sermone modestus, corpore castus; ieiunio sobrius, miserorum consolator; non de crastino cogitans, sed semper de Dei confidens clementia, omnes ad se venientes aeternae vitae pascebat alimento. |
| 4 | Nullum in sua despiciebat angustia, sed pie consolationis verbo reficiebat moestos. |
| 5 | Nemini vel verbo nocuit, sed fraterno amore cunctis prodesse satagebat. |
| 6 | Unde et a quam plurimis illustribus frequentabatur viris, ut illius sacratissimo alloquio, vel in tristitia cuiuslibet sollicitudinis susciperent consolationem, vel in religione ecclesiasticae exercitationis puram ab eo audirent veritatem. |
| 7 | Unde et illius pia devotione [Al., admonitione] multi a diaboli laqueis liberati sunt, et vias vitae perpetuae, superna adiuvante pietate, ingressi sunt. |
| 8 | Scilicet multi, ut supra diximus, ob celeberrimam sanctitatis famam nobilium vel plebeiorum, virum Dei visitare solebant, ut consolarentur per gratiam, quae abundabat in labiis illius; et quia ex abundantia cordis os loquitur (Matth. XII, 34), et quia fraterno amore omnes diligebat, omnibus se affabilem praestabat. |
| 9 | Aliorum salutem suum reputans lucrum, nec Dominicae talentum pecuniae pigritiae obruit humo, sed quotidiano charitatis sudore multiplicare studebat, ne vacuus reveniente Domino suo in conspectu illius appareret [Al., inveniretur]. |