Alcuinus, Vita S. Vedasti, 2, IX.
| 1 | Igitur rex a viro Dei evangelicis apprime imbutus doctrinis, et hoc praesenti miraculo in fide firmiter confortatus, nil moratus in via, nil dubitans in fide, sed magna alacritate animi, magna festinatione itineris, sanctissimum pontificem Remigium videre properavit, ut illius sacratissimo ministerio, Spiritu sancto operante, in remissionem peccatorum et spem vitae aeternae, catholici baptismatis vivo ablueretur fonte. |
| 2 | Cum quo aliquantis moratus est diebus, ut ecclesiasticis satisfaceret sanctionibus, et poenitentiae secundum apostolicum praeceptum prius ablueretur lacrymis, dicente beato Petro principe apostolorum: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi (Act. II, 38): et [sic] in nomine sanctae Trinitatis coelestis mysterii baptisma susciperet. |
| 3 | Sciens vero beatus pontifex apostolum dicere Paulum: Omnia vestra honeste cum ordine fiant (I Cor. XIV, 40): statuit [Al., constituit] diem, quo rex ecclesiam intraret ad suscipienda divinae pietatis sacramenta. |
| 4 | Quale fuit tunc sanctis Dei gaudium, qualis in Ecclesia Christi laetitia, cum viderent regem Ninive ad praedicationem Ionae de solio maiestatis suae descendisse, et in cinere sedisse poenitentiae, et sub pia Dei sacerdotis dextera suae excellentiae caput humiliare (Ion. III). |
| 5 | Baptizatus itaque rex cum optimatibus suis et populo, qui divina praeveniente gratia salutaris lavacri gaudebant suscipere sacramentum. |