monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7 > > 2 > 9 > 8
>>> Alcuinus, Vita S. Vedasti, 2, IX.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 2, VIII.

1 Sacra igitur evangelicae auctoritatis narrat historia, Dominum Iesum Iericho pergentem ad confirmanda fide suae maiestatis corda populi praesentis, cuidam caeco ad se clamanti lumen reddidisse oculorum (Luc. XVIII,), ut per corporale unius illius caeci lumen spiritualiter multorum illuminarentur pectora.
2 Ita et sanctus Vedastus, Deo Christo donante, per cuiusdam illuminationem caeci, fidem quam verbo praedicavit, in corde regis miraculo confirmavit: ut rex ipse intelligeret, tam sibi esse necessarium cordis lumen, quam caeco oculorum illustrationem: et quod divina operata est gratia per preces famuli sui in oculis caeca nocte castigatis; hoc per sermones eiusdem famuli, eadem operante potentia, per spiritualis intelligentiam lucis in suo pectore perficeretur. Nam [dum] regia excellentia condigno comitatu cum multitudine maxima [iret] populi, iter agentibus illis, venerunt in quemdam pagum, qui incolarum terrae illius consuetudine Vungise pagus dicitur, prope Reguliacam villam, quae sita est super florigeras Axonae fluminis ripas.
3 Et ecce eiusdem fluminis pontem rege transeunte cum multitudine populi, obviavit illi caecus quidam huius diutissime solaris expers luminis: forte nec sua caecatus culpa, sed ut manifestarentur opera Dei in illo, et per illius illuminationem praesentem plurimorum illuminarentur corda spiritualiter.
4 Qui cum intellexisset a praetereuntibus, sanctum Vedastum Christi servum in eodem iter agere comitatu, clamavit: Sancte et electe Deo Vedaste, miserere mei, et supernam pio pectore diligentius deposce potentiam, ut meae subveniat miseriae.
5 Non aurum posco, nec argentum, sed ut mihi lumen per sanctitatis tuae preces restituat oculorum.
6 Sensit itaque vir Dei virtutem sibi adesse supernam: non ob illius caeci tantummodo, sed plus propter praesentis populi [Al., praesentis saeculi] salutem, totum se in sacras effudit preces, in divina fidens pietate, et dexteram cum signo crucis posuit super oculos caeci, dicens: Domine Iesu, qui es lumen verum, qui aperuisti oculos caeci [nati] ad te clamantis, aperi oculos et istius, ut intelligat populus iste praesens, quia tu es Deus solus, faciens mirabilia in coelo et in terra.
7 Mox ille caecus lumine recepto, gaudens perrexit viam suam.
8 In quo loco tempore sequenti a religiosis viris aedificata est ecclesia in testimonium miraculi istius, in qua orantibus et credentibus usque hodie beneficia praestantur divina.
Alcuinus HOME

mdl105.179 onb550.8

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik