monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5 > > 7
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, VI. <<<    

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, VII.

1 Haec vero victoria, de qua ante diximus, regi populoque suo causa fuit salutis aeternae, et ne lucerna, sanctus videlicet Vedastus, sub modio lateret absconditus, sed supra candelabrum positus, exemplis vel praedicationibus in domo Dei lucens, ab errore idololatriae et caligine ignorantiae in viam plurimos educeret veritatis.
2 Igitur superatis hostibus, et rebus in pace compositis, et Alemannis suae subiectis ditioni, rex ovans cum laude triumphi ad patriam rediit.
3 Et ut fidelis tantae sibi gloriae largitori sponsor appareret, festinavit servorum Christi sacra imbui praedicatione, et sancti baptismatis ablui sacramentis.
4 Venit autem ad Tullum oppidum, ubi sanctum agnovit Vedastum laudabili religione soli servire Deo, et dulcissimos contemplativae vitae carpere fructus.
5 Hunc vero ad sanctum Remigium Christi clarissimum sacerdotem, ad Rhemorum properans civitatem, sibi socium assumpsit: quatenus per singulos itineris sui gressus saluberrimis ab eo imbueretur doctrinis, et catholicae fidei firmis initiaretur fundamentis: ut paratus fide et virtutum scientia, a tanto pontifice spirituali ablueretur lavacro, et ab illo donis coelestibus confirmaretur, quod ab isto, divina prius praeveniente gratia [Al., clementia], evangelicis coeptum fuerat praedicationibus.
6 Hic ad fontem vitae festinantem deducebat regem; ille in fonte salutis aeternae venientem abluebat.
7 Ambo propemodum pari pietate patris [Forte, patres]: hic doctrina fidei, ille baptismatis unda: utrique aeterno regi regem temporalem munus obtulerunt acceptabile.
8 Hi sunt duae olivae et duo candelabra lucentia (Zach. IV, 3), a quibus rex praefatus in via Dei eruditus, miserante Deo, portam perpetuae lucis ingressus, cum fortissima gente Francorum credidit Christo: et facta est gens sancta, populus acquisitionis (I Petr. II, 9), ut annuntientur in eo virtutes illius qui eos de tenebris vocavit in admirabile lumen suum.
Alcuinus HOME

mdl105.177 onb550.6

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik