monumenta.ch > Alcuinus > 6
Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, V. <<<     >>> VII.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, VI.

1 Contigit vero praefatum Francorum regem Clodoveum Alemannis bella [Boll., bellum] inferre, qui tunc temporis regno suo per se potiti sunt: sed non eos ita offendit imparatos, ut voluit.
2 Nam fortissima collecta manu, regi circa ripas Rheni fluminis obviaverunt unanimes, bellica virtute patriam defendere, vel libera manu pro patria mori; et fortissime utrinque decertatum est: hi, ne triumphi gloriam; illi, ne patriae perderent [Al., proderent] libertatem, in mutuam corruentes caedem.
3 Igitur rex nimio turbatus terrore, dum inimicos vidit fortiter pugnare, et suos pene ad internecionem vinci, magis coepit de salute desperare quam de victoria sperare.
4 Etsi autem necdum voluntate renatus esset in Christo, tamen necessitate cogente, ad Christi confugit auxilium.
5 Et quia reginam habuit religiosam, baptismique sacramentis initiatam, nomine Clotilden, oculos cum hac voce ad coelum levavit: O Deus unicae potestatis, et summae maiestatis, quem regina Clotildis colit, confitetur et adorat: concede mihi hodie de inimicis meis victoriam.
6 Nam ex hac die tu solus mihi eris Deus, et veneranda potestas.
7 Tu mihi triumphum praesta, et ego tibi servitium promitto sempiternum.
8 Mox divina operante pietate, terga verterunt Alemanni, victoria cessit regi et Francis.
9 O mira omnipotentis Dei clementia!
10 O ineffabilis bonitas, qui sic exaudit et nunquam derelinquit sperantes in se!
11 Quanta fide Christiani illius misericordiam invocare debent, dum paganus rex ad unius precis effectum tantam promeruit victoriam.
12 Cui ex antiquis huius divinae pietatis adaequare auxilium debemus, qui ob unius momenti lacrymas tam celebrem venturo suo servo contulit triumphum; nisi Ezechiae regi, qui in angustia tribulationis una tantummodo petitione promeruit, non solum a praesenti vastatione civitatem superna protectione defendi, sed etiam in eadem nocte, qua preces in divinas effuderat aures, centum octoginta quinque millia hostium laetus et liberatus occidi viderat (IV Reg. XIX) ?
Alcuinus HOME

mdl105.174 onb550.3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik