monumenta.ch > Alcuinus > 24 > 29 > . . . > CXLVIII. > > 3 > 5
>>> Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, VI.

Alcuinus, Vita S. Vedasti, 1, V.

1 Postquam Deus et Dominus noster Iesus Christus ovem quaerere perditam de coelis in hunc mundum per virginalem venerat uterum (Luc. XV, 4), et tota suae dispensationis et nostrae salutis peracta plenitudine, cum triumpho gloriae ad sedem paternae maiestatis reversus [est], ut tetricas [Al., tetras] ignorantiae tenebras toto depelleret orbe, multa sanctorum lumina doctorum, evangelicae praedicationis luce fulgentia, toto diviserat mundo: ut sicut coelum fulgentibus ornatur stellis, quae tamen omnes ab uno illustrantur sole; sic et lata terrarum spatia sanctis splendescerent doctoribus, qui tamen ab aeterno sole illuminati, divina praeeunte gratia, caecas ignorantiae tenebras verae fidei fulgore [et] glorioso Christi nomine illustrarent, ut eis ministrantibus, longa ab initio saeculi esuries aeternae vitae epulis satiaretur.
2 De quorum numero sanctus Dei sacerdos Vedastus, et praedicator egregius, temporibus fortissimi regis tunc temporis Francorum Clodovei, in has divina dirigente gratia ob multorum salutem pervenit regiones; quatenus supernae pietatis suffultus auxilio, populum diabolica fraude deceptum, et errorum laqueis captivum in viam dirigeret salutis aeternae et verae, quae in Christo est, libertati restitueret.
3 Sed ut hoc acceptabili, secundum Apostolum, fieret tempore, qui ait: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis (II Cor. VI, 2) - Dominus Iesus, qui vult omnes homines salvos fieri (I Tim. II, 4), competentem suo famulo praevidebat causam, quomodo opportune ad ministerium verbi Dei pervenire valuisset.
Alcuinus HOME

mdl105.169 onb550.39

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik