monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6 > 1 > 8 > 9 > 4 > 8 > 9 > 4 > 5 > 4 > 5 > 7 > 7 > 3 > 3 > 1 > 3 > 1 > 6 > 4
Alcuinus, Vita S. Vedasti, Prologus., , III. <<<    

Alcuinus, Vita S. Vedasti, Prologus., IV.

1 Has vero piae admonitionis litterulas non quasi nescienti direxi, sed ut verae charitatis in meo pectore fidem ostenderem.
2 Quid facit amicus, si seipsum verbis non ostendit?
3 Si divites pauperum munuscula non spernunt, cur et vestrae sapientiae flumina nostrae rivulos intelligentiae respuere debent?
4 Nam et maiores amnes rivulis augentur influentibus, et ipse Dominus viduae laudavit duo minuta, quae ex inopia suae paupertatis larga manu Deo, quod habuit, obtulit (Luc. XXI, 2).
5 Et ego quamvis scientia inops, tamen fideli [Boll., fraterno fidelis] amore vestrae haec munuscula direxi pietati, obsecrans ut tam humili fraternitatis ea intuitu respicere digneris, quam nos pia devotionis charitate illa vobis dirigere studuimus.
6 Omnipotens Deus, te tuosque [charissimos] fratres in omni bono proficere faciat, et ad beatitudinem aeternae gloriae pervenire concedat.
Alcuinus HOME

csg271.155

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik