Alcuinus, Vita S. Vedasti, Prologus., III.
| 1 | Festivis diebus veniente ad ecclesiam populo, fac eis praedicari verbum Dei; et quocunque vadis, clerici servitium Dei pleniter peragant; tecum eant, sobrietate ornati, non ebrietati assueti; quorum honestas vitae aliis sit doctrina salutis; curamque ubique habeas maxime pauperum, viduarum, orphanorum, ut audias in die tremendo a Domino Christo cum aliis eleemosynam facientibus: Quandiu uni ex his minimis fecistis, mihi fecistis (Matth. XV, 40). |
| 2 | Esto miseris ut pater, et causam ad te clamantium diligenter discute, et parce in te peccantibus, ut Deus tuis parcat peccatis. |
| 3 | Esto iustus in iudiciis, et misericors in debitis. |
| 4 | Magister virtutum, moribus honestus, verbis iucundus, vita laudabilis, in omni opere Dei devotus. |
| 5 | Fratres quoque hortare, ut sanctas diligentissime legant Scripturas. |
| 6 | Non confidant in linguae notitia, sed in veritatis intelligentia, ut possint contradicentibus veritati resistere. |
| 7 | Sunt tempora periculosa, ut apostoli praedixerunt, quia multi pseudodoctores surgent, novas introducentes sectas, qui catholicae fidei puritatem impiis assertionibus maculare nitentur (II Tim. III, 1; II Petr. II, 1). |
| 8 | Ideo necesse est Ecclesiam plurimos habere defensores, qui non solum vitae sanctitate, sed etiam doctrina veritatis castra Dei viriliter defendere valeant. |