Alcuinus, Vita S. Vedasti, Prologus., I.
| 1 | Dilectionis vestrae venerabile praeceptum secutus, Vitam sancti Vedasti Patris vestri et intercessoris nostri, emendare studui: non quod aliquid illius excellentissimis meritis dignum valuissem, sed quod nihil tuae reverentiae iussis denegare ratum putavi. Idcirco ad te maxima [Boll., maxime] pertinent harum laus vel vituperatio litterarum. |
| 2 | Utinam tibi et fratribus, qualescunque sint, placeant. |
| 3 | Deprecor autem, ut meum laborem orationum vestrarum solatio remunerare dignemini; et unus merear esse vestrum in charitatis communione: illius semper memores mandati, qui dixit: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem (Ioan. XV, 12). |
| 4 | In hoc enim mandato omnium salus consistit: hoc cunctis pernecessarium esse constat, et maxime iis qui gregem Christi regendum accipiunt. |
| 5 | Quapropter tu, charissime, gregem quem accepisti regendum, fraterno amore diligenter erudire studeto, et sanctis admonitionibus eum per pascua vitae deducere satage. |
| 6 | Habes in omni opere bono Christum adiutorem, sanctum quoque Vedastum intercessorem. |
| 7 | Sicut magno labore domum Dei optime habes ornatam et largissimis donis decoratam; ita sibi [Boll., tibi] subiectos bonis moribus ornari contende, et eos in divina laude fac consistere; et quod angeli semper agunt in coelis, hoc fratres iugiter faciant in ecclesiis. |
| 8 | Tuum est praecipere, illorum obedire. |
| 9 | Tuum est praeire, illorum subsequi. |
| 10 | Omnium itaque in servitio Dei una debet esse voluntas, ut una fiat in regno Dei remuneratio. |