monumenta.ch > Alcuinus > 34 > CXXXIV. > 28 > CXII. > CXXIV. > CIX. > CXLIX. > 24 > 30 > 15 > CXXXI. > CVIII. > 15
Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU SANCTI MARTINI., , XIV. <<<     >>> XVI.

Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU..., XV.

1 Inter angelicos hymnos animam agit.
2 - Anno igitur aetatis suae LXXXI, et episcopatus sui XXVI, maturus annis et moribus apud Condatensem dioecesis suae vicum, ut diximus, feliciter recessit a saeculo.
3 Sed inter divina sacrae praedicationis verba, cum angelicis coelestium hymnorum vocibus, circumstantibus suis discipulis, gratia plenus et sanctitate, sanctam Iesu Christo tradidit animam.
4 Multi enim in eius transitu voces audierunt angelorum sanctum Martinum laudantium.
5 Quanta autem multitudo ad eius obsequium convenerit, narrari non potest.
6 Multi enim ex vicinis urbibus et monasteriis atque vicis cum lacrymis venerunt, una voce sanctum Martinum lugentes.
7 O quantus erat luctus omnium! quanta praecipue lamenta monachorum et virginum dicentium, quia pium est gaudere Martino, et pium est flere Martinum.
8 Pium enim erat eum vivere, pium erat et mori; quia in vita sua placuerat Deo.
Alcuinus HOME