monumenta.ch > Alcuinus > CXXXIX. > CIV. > 9 > CXXVI. > CXIX. > 8 > 2 > 10 > CXVIII. > CXLVII. > 14 > 20 > CVII. > CXXXVII. > 20 > 4 > 16 > 2 > 11 > 17 > 11 > 14 > 13 > 5 > CXLV. > CXL. > 27 > CXXVII. > 18 > 11 > CXXXII. > CXLIII. > CXIII. > 17 > 13 > 19 > 10 > 2 > 31 > 10 > 22 > CXI. > 23 > 26 > 25 > 14 > CXXXV. > 16 > 24 > 14
Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU SANCTI MARTINI., , XIII. <<<     >>> XV.

Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU..., XIV.

1 Aegrotat: molliorem lectum sibi sterni recusat.
2 - Cumque in illo vico, ad quem ierat, paucis diebus commoratus, pace inter clericos restituta, iam regredi ad monasterium cogitaret, viribus corporis coepit repente destitui; convocatisque discipulis, indicavit eis iam adesse tempus resolvendi spiritum eius a corpore.
3 Tunc vero luctus et moeror omnium, vox una plangentium et dicentium: Cur nos, Pater, deseris, aut cui nos desolatos relinquis? Invadent enim gregem tuum lupi rapaces.
4 Et quis nos a rapacitatibus eorum, te recedente, defendet? Scimus quidem te desiderare Christum, sed salva tibi praemia tua, nec dilata minuentur; nostri potius miserere.
5 Tunc ille motus eorum fletibus lacrymasse perhibetur; conversusque ad Dominum supplici voce dixit: Domine, si adhuc populo tuo sum necessarius, non recuso laborem; fiat voluntas tua.
6 Nimirum nesciebat quid potius mallet: quia nec hos deserere, nec a Christo volebat diutius separari.
7 Nihil enim in voto suo ponens omnia haec in Dei arbitrio dimisit dicens: Domine, si adhuc me vis in corpore manere, non recuso laborem: et si parcis aetati, bonum est mihi: fiat voluntas tua.
8 Hos autem, de quibus timeo, tu ipse custodi.
9 O virum ineffabilem, nec labore victum, nec morte vincendum; qui nec mori timuit, nec vivere recusavit.
10 Sed cum a discipulis rogaretur, ut stramenta sub se faceret poni, vi febrium per aliquot dies laborans, Non decet, inquit, filii, non decet Christianum, nisi in cinere et cilicio mori; ego enim, si aliud vobis reliqui exemplum, ipse peccavi.
11 Et cum iterum a presbyteris, qui ad eius infirmitatem venerant, rogaretur, ut corpusculum lateris mutatione relevaret, Sinite, inquit, sinite me, fratres, potius coelum quam terram videre, ut in suo itinere iam iturus ad Dominum meus spiritus dirigatur.
Alcuinus HOME