Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU..., XIII.
| 1 | Inter clericos discordantes pacem reformat. |
| 2 | Avibus imperat. |
| 3 | - Tunc autem causa illi evenerat, qua necesse habuit Condatensem dioecesis suae vicum adire, ut clericis inter se Ecclesiae illius discordantibus pacem reformaret. |
| 4 | Et licet finem dierum suorum adfuisse non ignoraret, proficisci tamen ob istiusmodi causam non recusavit, memorans illud evangelicum: Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur: volensque pacem omnibus relinquere, exemplo Domini in die ascensionis suae apostolis dicentis: Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis. |
| 5 | In pace vos dimisi, in pace vos inveniam. |
| 6 | Cumque hac causa cum familiari discipulorum comitatu iter perageret, mergos in flumine videt piscium multitudinem captantes, et dixit: Forma haec daemonum est. |
| 7 | Tunc illis potenti virtute verborum imperavit, ut eum gurgitem relinquentes arida desertaque appeterent loca. |
| 8 | Statimque mirum in modum omnes in una turba congregatae relicto flumine montes silvasque petierunt. |
| 9 | Et admirati sunt, qui simul aderant, talem in Martino esse virtutem, ut etiam avibus sive daemonibus imperaret per gratiam Dei. |