Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, EIUSDEM ALCUINI SERMO DE TRANSITU..., XII.
| 1 | Sancti Martini sanctitas, miracula et prophetiae donum. |
| 2 | - Oportet nos omnes unanimiter gaudere, fratres charissimi, et praeclarum diem obitus sancti Martini fideliter venerari; sed praecipue qui in Occidentalibus mundi partibus sunt fideles Christi, qui et doctrinis eius similiter et exemplis illuminati sunt: quia quodcunque praedicabat verbis, demonstrabat operibus. |
| 3 | In omni enim vita sua et conversatione sua perfectus, in omni pietate et religione praeclarus, in omni bonitate et benignitate iucundus erat, ab omnibus laudabilis, omnibus amabilis; virgo inter choros virginum, egregius sacerdotum, imitator apostolorum, et Christi praedicator. |
| 4 | Quem Dominus in gratia apostolica est dignatus eligere, sicut de illo scriptum est: « Hic est Martinus, electus Dei pontifex, cui Dominus post apostolos tantam gratiam conferre dignatus est, ut in virtute sanctae Trinitatis deificae mereretur fieri trium mortuorum suscitator magnificus. |
| 5 | » Ad exemplum Domini tres mortuos suscitavit: multa etiam spiritu prophetiae, antequam fierent, praesciebat. |
| 6 | Spiritu enim prophetiae plenus erat, et ideo suum obitum divina inspiratione praescivit, et quibusdam ex fratribus dissolutionem sui corporis appropinquasse revelavit. |