Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, De vita, VIII.
| 1 | Ab angelis, B. V. et aliis sanctis visitatur. |
| 2 | Spiritu prophetiae claruit. |
| 3 | - Idem quoque sanctus Martinus cadens per gradus, graviter pene totus attritus membris, nocte ab angelo ad integram recreatus est sanitatem: saepiusque angelicis visitationibus et familiari locutione fruebatur. |
| 4 | Quodam vero die beatissimae Genitricis Dei et Domini nostri Iesu Christi, et sanctorum apostolorum Petri et Pauli; nec non sanctarum virginum Theclae et Agnetis visitatione vir Dei honoratus et confortatus est. |
| 5 | Nam daemonum phantasmata, et in diversis figuris horribiles aspectus nihil metuens, nec ullis eorum fallaciis illudi potuit. |
| 6 | Spiritu vero prophetarum ita claruit, ut multis multa praedixerit futura: veluti Maximo imperatori victoriam in Italia et in Aquileia interitum praedixit. |
| 7 | Et eodem beato viro celebrante sanctum mysterium ad altare, globus igneus subito de vertice fulsit illius. |
| 8 | Evantius quidam aegrotus, properante ad se beato viro, prius sanitatem recepit, quam sanctus Martinus domum intraret. |
| 9 | In eadem quoque domo puerum a serpente percussum, sanctorum tactu digitorum a periculo mortis eruit. |