monumenta.ch > Alcuinus > qua de monumentis boni malique resurgent. > proprio mox ab eo revocatur ex nomine. Quem cognitum iubetur protinus discipulis nantiare. > CAPUT XL. Traditionis ac passionis eius per ordinem gesta narrantur. > 1 > 1 > 6 > 6
Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, De vita, , V. <<<     >>> VII.

Alcuinus, Vita S. Martini Turonensis, De vita, VI.

1 Eligitur episcopus Turonensis.
2 Omnibus virtutibus praeluxit.
3 - Sed ne lucerna Domini modio tecta lateret, dulcissimis abstractus est sedibus, multorumque precibus alligatus, electus est in episcopum Turonicae civitatis, ubi plurima sanctarum insignia gessit virtutum, et multa coelestis vitae dogmata sparsit, tamen privatae vitae continentiam in turbis populorum non amisit.
4 Humilis in habitu, iucundus in sermone, devotus in praedicatione, verax in iudicio, venerabilis in moribus, pervigil in orationibus, assiduus in lectione, constans in vultu, pius in affectu, honorabilis in ministerio sacerdotali, infatigabilis verbi Dei seminator, impiger acceptam Domini sui pecuniam multiplicare; cum gaudentibus gaudens, cum lugentibus lugens, omnibus omnia factus, ut omnes lucrifaceret Christo; virtutibus insignis, bonitate laudabilis, pietate amabilis, multis in episcopatu fulgens virtutibus.
Alcuinus HOME

bmv518.319 bnf5325.145 mdl105.165

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik